monumenta.ch > Isidorus > bnf13027.81 > sbsMin.43.141v > bnfGrec107.805 > sectio 7 > sectio 52 > sectio 5 > sectio 2 > sectio 7 > bnfGrec107.117 > bnf10439.175 v > sectio 56 > sectio 47 > bnf6797.159 > sectio 4 > sectio 5 > bsbClm6224.206 > sectio 101 > Hildebertus Cenomanensis, Sermones, p2, 73 > 3 > Psalmi, 40 > sectio 12 > sectio 57

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hildegardis Abbatissa, Explanatio Symboli, 1, 57
In veritate ergo recta fides est quod Christus Dei Filius, ante tempora natus, Deus est, et etiam per indumentum carnis verus homo est. Deus itaque est ex substantia Patris, quoniam illi sine tempore coaeternus et coaequalis est, ante secula genitus, quia omnia per ipsum facta sunt ; sed per humanitatem, quae tempus habet, ex substantia matris homo est: ipse etenim plenus Deus est in integritate aeternitatis plenusque homo cum rationali anima et carne munda, et absque ulla virili commistione humanae naturae, atque coaequalis Patri in aeternitate divinitatis est, minor autem eo in humanitate, quae tempus habet.